monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 21, 91
Una quoque dicitur fides, non numero et genere; alia est enim numero fides, quae est in me, et in te, vel in illo; una vero similitudine, quia simul in omnibus, sicut duorum idem intelligentium dicitur voluntas una, vel simillimorum facies una, fides catholica, quia idem iubemur omnes credere, eodemque modo operari.